Hľadaný výraz: 1Mach 6,48-50, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
48 Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. 49 Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae. 50 Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam.

1

mail   print   facebook   twitter